- INTERSCAPULUM et INTERSCAPLIUM et CONSCAPLIUM
- INTERSCAPULUM et INTERSCAPLIUM et CONSCAPLIUMpars illa Latinis dicitur, quae sub collo inter scapulas est, Graecis τὸ κάτωμον vel τὰ κάτωμα: unde κατωμαδιαςθῆναι, Spartiano catomidiari, poenae genus, quod scapulas verberare Seneca et Apuleius dixêrunt: catomis caedere, vet. Scholiast. Ovid. Fast. l. 2. v. 445. ubi de mulieribus, quae Lupercis per ubem discurrentibus, fecunditatis ergo, sponte terga sua caedenda praebebant:Ille caprum mactat, iuffae sua terga paellaePellibus exsectis percutienda dabant etc.Vide supra in voce Catomidiare: uti de Halcyone femina, maritum aetate gravem interscapilio sublatum circumferente, supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.